Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,3

et in amoeno foramine-hobbito a patre eius aedificato, quod tibi modo descripsi, habitabat, donec, re uera, is domicilium immobile habere uisus est.

fortuna insolita, quodam mane iampridem in tranquilitate orbis terrarum, cum minus clamoris et plus uiridis erat, et hobbiti etiam numerosi fortunatique erant, et Bilbo Baggins post ientaculum in fore stabat fumum emittens ex *fumisugio longo ligneo ingentique, quod ad digitos laneos (compte pectos) pedum paene declinabat – aduenit Gandalphus. Gandalphus! si tu quartam partem solum audiuisses rerum quae ego de illo audiui, et ego minimam solum omnium rerum, quae audiri possunt, audiui, tu ad fabulam mirabilem quamlibet praeparares. ubicumque ille iter fecit, fabulae et facinora audacia oriebantur, in modo insolitissimo. per saecula et saecula non illuc aduenerat, non, uero, ex quo tempore cum amicus eius Senex Took mortuus est, et hobbiti faciei eius paene obliti erant. super Collem trans Aquamque negotia sua gerens afuerat ex quo hi fuerunt parui pueri-hobbiti atque puellae-hobbitae.

illo mane Bilbo nulla suspicione senem cum baculo solum uidit. qui petasum altum acutum caeruleum, amiculum longum rauum, *amictorium argenteum, supra quod barba eius longa et cana infra medium corporis pendebat, caligasque ingentes nigras habuit.

“bonum mane!” Bilbo sincere inquit. sol lucebat, et gramen erat uiridissimum. Gandalphus autem subter supercilia longa fruticosa, quae ulterius quam labrum petasi umbrosi propagauerunt, eum aspexit.

“quid uis?” inquit. “tune me habere bonum mane iubes, aut mane esse bonum uis, utrum id uellem necne; aut te bonum sentire hoc mane; aut mane esse in quo quidam sit bonus?”

“cuncti eorum simul,” Bilbo inquit. “atque mane etiam amoenissimum ad fumisugio *tabaci foris utendum. si fumisugium possideas, conside et tuum cum meo comple! noli properare, totum diem ante nos habemus!” tum Bilbo in sella iuxta ianuam suam consedit et, cruribus implexis, coronam pulchram fumi glauci, quae in aerem intacta uolabat et procul super Collem deferebatur, emisit.

“pulcherrima!” Gandalphus inquit. “sed hoc mane tempus emittendi coronas fumi non mihi est. nam quemdam quaero, qui facinus audax, quod ego compono, coniungat, et inuenire quemquam difficillimum est.”

“sane – his in regionibus! gens simplex sedataque sumus, quae facinoribus audaciis non utitur. foedae, tumultuosae, incommodae res! efficiunt ut tarde cenes! non intellego quid quisquam in eis uideat,” inquit Dominus Baggins noster, et pollicem unum post *fascias bracarum posuit, et alteram maiorem etiam coronam fumi emisit. tum litteras matutinas eductas legere incepit, simulans ut se non iam senem animaduerteret. nam constituerat eum esse parum generis sui, et cupiuit eum abscedere. senex autem se non mouit. in baculo suo innitens stabat et nihil loquens hobbitum spectabat, donec Bilbo incommodior factus est et etiam iratior.

qui “bonum mane!” tandem inquit.“quaelibet facinora audacia hic nolumus, tibi gratias! tibi liceat conari supra Collem uel trans Aquam.” his uerbis in animo habuit sermonem terminare.

“quot res bonum mane tibi significat?” Gandalphus inquit. “nunc tu significas te uelle me dimittere, et id non bonum erit donec hinc discessero.”

“minime, minime, carissime! immo, non puto me cognoscere nomen tuum?”

“maxime, maxime, carissime – atque ego nomen tuum cognosco, Domine Bilbo Baggins. atque tu nomen meum cognoscis, quamquam oblitus es id me esse. Gandalphus sum, et Gandalphus me significat! heu, adeo uixi ut bonum mane a filio Belladonnae Tookis iubear, quasi *orbiculos ad ostium uenderem!”

“Gandalphe! Gandalphe! o me felicem! nonne *magus errabundus qui par bullarum adamantinarum magicarum, quae numquam resolutae sunt donec iussae sunt, Seni Tooki dedit? nonne homo festiuus qui fabulas mirabiles de draconibus et *gobelinis et *gigantibus et uirginibus regiarum liberandis et fortuna inopinata filiorum uiduarum in conuiuiis dicebat? nonne ille qui tam optimos *pyrobolos chartaceos faciebat! eos memini! quos Senex Took pridie Mediam Aestatis habebat. eugepae! quasi lilia ingentia et *antirrhina et laburna ignis ascenderent et in crepusculo per totum uesperum penderent!” iam animaduerteris Dominum Bagginsem non esse tam ieiunum quam sibi credere libuerit, eum quoque florum amantissimum esse. “me miserum!” continuabat. “nonne Gandalphus ille qui plurimos pueros et puellas in Caeruleum discedere facinorum insanorum causa praestabat? quaelibet ab arboribus ascendendis usque ad *dryades salutandas – aut naues nauigandas, nauigare ad litora aliena! pro fidem, uiuere erat iucund- uolo dicere te olim res in his regionibus male perturbauisse. mihi ignosce, sed te adhuc in negotiis esse nesciui.”

“alibi me esse oportet?” magus inquit. “nihilominus, mihi placet cognoscere te de me nonnihil meminisse. pyrobolos chartaceos meos benigne meminisse uideris, saltem, ergo res non sine spe est. sane, pro auo Sene Tooke, et pro misera Belladonna, id quod poposcisti tibi dabo.”

“ignosce mihi, nullum poposci.”

“poposcisti! bis nunc. ignosce, id tibi dabo. immo, te in facinus audax mittam. mihi iucundissimum, tibi salutarissimum – etiam lucrosum, probabiliter, si umquam ei superfueris.”

“me paenitet! quaelibet facinora audacia non cupio, tibi gratias. non